monumenta.ch > Hieronymus > 30
Hieronymus, De viris illustribus, XXIX. <<<     >>> XXXI.

CAPUT XXX.

1 Philippus, episcopus Cretensis, hoc est, urbis Gortynae, cuius Dionysius in epistola sua meminit, quam scripsit ad eiusdem civitatis Ecclesiam, praeclarum adversum Marcionem edidit librum, temporibusque M. Antonini Veri, et L. Aurelii Commodi claruit.
2 Φίλιππος ἐπίσκοπος Κρήτης πόλεως Γορτύνης, οὗτινος Διονύσιος ἐν τῇ ἐπιστολῇ αὐτοῦ μέμνηται, ἣν ἔγραψε πρὸς τὴν Ἐκκλησίαν προειρημένης πόλεως, ἔνδοξον πανὺ κατὰ Μαρκίωνος ἐξέδωκε βίβλον, ( Forte supplendum καὶ) ἐν τοῖς καιροῖς τῶν προειρημένων διέπρεψεν.